Susannae, quia liberata est, non major exinde felicitas. Et castitas quidem, fratres, sicut jam dixi, liberaretur et coronaretur, etiamsi caro quandoque moritura, illo judicio moreretur. Morituri enim sumus omnes: nec agit quisquam qui cupit evadere, ut mortem auferat; sed ut differat debitum. Hoc omnes tenet, hoc omnes reddituri sumus, quod de Adam traximus; et quod mori nolumus, ab exactore hujus debiti non securitas datur, sed dilatio postulatur. Susanna ergo religiosa mulier et pudica conjux erat utique quandoque moritura: et ipsum quandoque si tunc esset, pudicitiae quid obesset, dum caro conderetur sepulcro, et castitas redderetur Deo, coronaretur a Deo? Putatis enim, fratres, tanquam ad magnum meritum pertinere, si falsi testes, non praevaleant adversus innocentem? Non est magnum meritum, si non praevaleat falsum testimonium adversus innocentem. Magnum meritum esset, si adversus Dominum non praevaluisset. Ipse autem Dominus noster Jesus Christus per linguas falsorum testium est crucifixus. Sed ipsi quidem falsi testes ad horam praevaluerunt, resurrecturo quid nocuerunt? Exemplo itaque suo Dominus Deus noster in carne sua, in infirmitate sua, et in forma servi, quam suscepit ad liberandum servum, ad quaerendum fugitivum, ad redimendum captivum, solvendum vinctum, faciendum de servo fratrem; ad hoc veniens in forma servi demonstravit servo exemplum, ne falsos testes perhorrescat; et cum creduntur, non timeat. Possunt enim facere malam famam; sed non possunt interficere conscientiam puram. Liberati sunt tres viri de camino ignis ardentis, adfuit Deus eorum, deambulaverunt inter ignes innoxios, circum ardentes et non urentes, et in ipsa deambulatione laudes dixerunt Deo, et illaesi sicut missi fuerant, evaserunt; adfuit ergo Deus eorum 4Dan. III: numquid defuit Deus Machabaeorum 5II Machab. VII? Illi evaserunt, illi mox arserunt: utrique tentati, hi carne consumpti, hi carne illaesi; sed utrique coronati. Ut evaderent flammas tres viri, Nabuchodonosor praestitum est, ut crederet in Deum eorum. Nam qui eos potuit in manifesto liberare, potuit et in occulto coronare. Sed si illos in occulto coronasset, regem, qui saevierat, non liberasset. Salus corporis illorum, salus animae facta est illius. Illi Deum laudando evaserunt, sed praesentes ignes: ille in Deum credendo evasit, sed aeternas gehennas. Plus ergo illi, quam illis, praestitum est. Antiochus autem non erat dignus cui talia praestarentur, a quo Machabaei torquebantur: ideo illis igne tormentisque consumptis, exsultavit: sed qui se exaltat, humiliabitur 6Luc. XVIII, 14 .