Christus quomodo filius Abraham et David. Ut ergo dicere coeperam, ita illi calumniantur: Matthaeus, inquiunt, evangelista est, et creditis ei? Consequenter utique quem fatemur evangelistam, huic necessario credimus. Attendite generationes Christi, quas posuit Matthaeus: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham. Quomodo filii David, quomodo filii Abraham? Nisi enim per successionem generis, ostendi non potest. Constat quippe cum Dominus nasceretur de virgine Maria, neque Abraham, neque David in rebus humanis fuisse. Et tu eumdem dicis filium David, eumdemque dicis filium Abraham? Tanquam dicamus Matthaeo, Proba ergo quod dicis. Exspecto enim successionem generis Christi. Abraham, inquit, genuit Isaac, Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus. Judas autem genuit Phares et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. Salmon autem genuit Booz ex Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem. Jam hinc attendite quemadmodum a David perveniatur ad Christum, qui dictus est filius Abraham et filius David. David autem, inquit, genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae. Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa. Asa autem genuit Josaphat. Josaphat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam. Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam. Josias autem genuit Jechoniam et fratres ejus, in transmigratione Babylonis. Et post transmigrationem Babylonis, Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliachim. Eliachim autem genuit Azor. Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Joseph, virum Mariae: de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. Sic ergo per ordinem successionemque parentum et progenitorum invenitur Christus filius David, filius Abraham.