TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pelagiana haeresis exoriens horretur, et gratiam Dei admittere se simulat. Haec vobis contra novellam haeresim, quae tentat assurgere, saepe disputare cogimur: quia vos firmos volumus esse in bono, integros autem a malo. Haec enim est disputatio eorum, quando primo exoriri coeperunt, et contra gratiam disputare, multum tribuentes non libertati hominis, sed infirmitati; et jacentem miserum hominem ideo extollentes, ne manu sibi desuper porrecta valeat surgere. Disputantes ergo contra gratiam pro libero arbitrio, fecerunt auribus piis et catholicis offensionem. Coeperunt horreri, coeperunt ut certa pernicies devitari, coepit de illis dici quod contra gratiam disputarent: et invenerunt ad revelandam istam invidiam tale commentum. Non, inquit, contra gratiam Dei disputo. Unde probas? Eo ipso, inquit, non contra gratiam Dei disputo, quod liberum arbitrium defendo. Videte acumen, sed vitreum. Quasi lucet vanitate, sed frangitur veritate. Attendite quam sit quasi acute excogitatum quod dicere voluerunt. Hoc ipso, inquit, quia liberum arbitrium hominis defendo, et dico quia liberum arbitrium sufficiens est ut justus sim, non sine gratia Dei dico. Erectae sunt aures piorum: jam qui ista audit, incipit gratulari. Deo gratias. Non sine Dei gratia defendit liberum arbitrium. Est enim liberum arbitrium, sed nihil valet sine Dei gratia. Si ergo liberum arbitrium non sine Dei gratia defendunt, quid mali dicunt? Expone ergo nobis, o doctor, quam dicas gratiam. Cum dico, inquit, liberum hominis arbitrium; vide quia hominis dico. Quid deinde? Hominem quis creavit? Deus. Quis ei liberum arbitrium dedit? Deus. Si ergo hominem Deus creavit, et homini Deus liberum donavit arbitrium; quidquid potest homo de libero arbitrio, cujus gratiae debetur, nisi ejus qui eum condidit cum libero arbitrio? Et hoc quasi acute ab ipsis dictum.