Deinceps de remissione peccatorum, quod ab homine dimitti non possint. Jam nunc quia ut potuimus, quaestionem profundam in tantilla temporis brevitate solvimus; aut si nondum solvimus, debitores, ut dixi, teneamur: illud potius breviter videamus de remissione peccatorum. Homo putabatur Christus, et ab illo qui invitavit, et ab eis qui pariter discumbebant. Nescio quid illa peccatrix plus in Domino viderat. Nam quare fecit illa omnia, nisi ut sibi dimitterentur peccata? Noverat ergo illum posse peccata dimittere: illi autem noverant hominem non posse dimittere. Et credendum est quod omnes, id est, et illi discumbentes, et illa mulier accedens ad pedes Domini, omnes hi noverant hominem non posse peccata dimittere. Cum ergo omnes hoc nossent; illa quae credidit eum dimittere posse peccata, plus quam hominem esse intellexit. Denique cum dixisset mulieri, Dimittuntur tibi peccata tua; continuo illi, Quis est iste qui et peccata dimittit? Quis est iste, quem jam mulier peccatrix cognovit? Tu recumbens quasi sanus, medicum ignoras: quia majore forsitan febre mentem etiam perdidisti. Nam et phreneticus ridens ploratur a sanis. Tamen illud bene nostis, bene tenetis: tenete, quia homo non potest peccata dimittere. Illa quae sibi a Christo dimitti credidit, Christum non hominem tantum, sed et Deum credidit. Quis est iste, inquiunt, qui et peccata dimittit? Et Dominus, Quis est iste, dicentibus, non dixit, Filius Dei, Verbum Dei: non hoc dixit, sed in eo quod putabant aliquantum eos manere permittens, solvit quaestionem motus illorum. Qui enim videbat discumbentes, audiebat cogitantes; conversus ad mulierem, Fides tua, inquit, te salvam fecit. Isti qui dicunt, Quis est iste qui et peccata dimittit? qui me putant hominem, hominem putent. Fides tua te salvam fecit.