Christum cum corpore ascendisse. Nam et illud nonnullos calumniantibus haereticis movet, quemadmodum Dominus sine corpore descenderit, cum corpore ascenderit, velut contrarium sit illis verbis quibus ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit. Corpus, inquiunt, quod non descendit de coelo, quomodo potuit ascendere in coelum? Quasi ille dixerit, Nihil ascendit in coelum, nisi quod de coelo descendit; sed ait, Nemo ascendit, nisi qui descendit. Hoc enim ad personam, non ad personae habitum retulit. Descendit sine corporis indumento, ascendit cum corporis indumento. Nemo tamen, nisi qui descendit, ascendit. Nam si nos sibimet tanquam sua membra ita coaptavit, ut etiam nobis conjunctis idem ipse sit; quanto magis illud corpus, quod de virgine assumpsit, aliam non potest in illo habere personam? Quis enim vel in montem, vel in murum, vel in aliquem superiorem locum dicit non eum solum qui descenderit ascendisse, si cum descendisset exutus, ascendat indutus; aut cum descendisset inermis, ascendat armatus? Quemadmodum ergo de hoc dicitur, Nemo ascendit nisi qui descendit, quamvis cum ea re cum qua non descendit ascenderit: sic nemo in coelum nisi Christus ascendit; quia de coelo, nisi Christus, nemo descendit; quamvis sine corpore descenderit, cum corpore ascenderit, ascensuris et nobis non virtute nostra, sed nostra et illius unitate. Duo quippe sunt in carne una; sacramentum magnum est in Christo et in Ecclesia 8Ephes. V, 31 et 32. Unde et et ipse dicit: Igitur jam non duo, sed una caro 9Matth. XIX, 6 .