TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus post resurrectionem cum discipulis agit dies quadraginta, ut significet necessariam hic semper fidem Incarnationis. Ergo si quadraginta dies fecit cum discipulis suis, non sine causa quadraginta dies fecit. Forte sufficerent viginti, sufficerent triginta: quadraginta dies dispensatio est totius hujus saeculi. Aliquando inde tractavimus propter denarium numerum quater ductum. Commemoro vos qui audistis Denarius enim numerus totam sapientiam significat Haec sapientia dispensata est per quatuor partes mundi, per totum orbem terrarum: et tempora quadrifaria dispositione dispertiuntur. Nam annus quatuor tempora habet: et mundus quatuor cardines habet. Decem ergo quater ducti quadragenarium numerum habent. Ideo autem quadraginta diebus jejunavit Dominus 12Matth. IV, 2, ostendens nobis abstinentiam ab omni corruptione esse debere fidelibus, quamdiu sunt in hoc mundo. Quadraginta diebus, jejunavit Elias 13III Reg. XIX, 8, gestans personam Prophetiae, ostendens quia et in Prophetia hoc docetur. Quadraginta diebus jejunavit Moyses 14Exod. XXXIV, 28, qui gerebat personam Legis, ostendens quia et in Lege hoc docetur. Quadraginta annis ductus est populus Israel in eremo 15Num. XXXII, 13. Quadraginta diebus arca in diluvio fluctuavit, quae arca Ecclesia est - lignis imputribilibus facta; ligna imputribilia sunt animae sanctorum et justorum: habens tamen animalia munda et immunda; quia quamdiu vivitur in hoc saeculo et per Baptismum tanquam per diluvium Ecclesia purgatur, non potest nisi habere bonos et malos: ideo arca illa et munda et immunda habebat. Sed posteaquam exivit inde Noe, non fecit sacrificium Deo nisi de mundis animalibus 16Gen. VI-VIII. Unde debemus intelligere quia in arca ista et munda et immunda animalia sunt, sed post diluvium istum non accipit Deus nisi eos qui se mundaverunt. Ergo totum hoc tempus quod videtur, fratres, pro quadraginta diebus habetote. Totum hoc tempus, quamdiu hic sumus, arca est in diluvio: quamdiu baptizantur Christiani et per aquam mundantur, natare videtur arca in fluctibus, quae quadraginta diebus in aqua versabatur. Dominus autem manens cum discipulis per quadraginta dies, significare dignatus est quia per istud tempus necessaria est omnibus fides Incarnationis Christi: quae infirmis est necessaria. Si esset jam oculus, qui videret In principio erat Verbum 17Joan. I, 1 , qui videret, qui teneret, qui amplecteretur, qui frueretur, non opus erat ut Verbum caro fieret et habitaret in nobis: sed quia ad illud tenendum et fruendum excaecatus erat oculus interior pulvere peccatorum, jam non erat unde intelligeretur Verbum; quod dignatus est caro fieri, ut mandaretur quo possit postea videri, quod modo non potest. Quia ergo dispensatio carnis Christi huic vitae fidelibus necessaria est, per quam tendant ad Dominum: cum autem ventum fuerit ad speciem illam Verbi, omnis carnalis dispensatio non erit necessaria: ideo conversatio ipsius in carne post resurrectionem per quadraginta dies erat necessaria, ut demonstraret tamdiu esse necessariam fidem Incarnationis Christi, quamdiu in ista vita docetur arca in diluvio fluctuare. Ecce quod dico, fratres - credite in Jesum Christum natum de Maria virgine, crucifixum resurrexisse. Non opus est ut interrogemus post istud saeculum, quia jam illud accepimus in fide: tenemus illud; infirmitati nostrae necessarium est. Putate ergo charitatem gallinae illius, quae protegit infirmitatem nostram 18Matth. XXIII, 37: putate esse jumentum misericordis illius transeuntis, in quod levavit languidum, qui vulneratus erat 19Luc. X, 30-34. Levavit enim illum, quo? In jumentum suum. Jumentum Domini caro est. Ergo cum transierit hoc saeculum, quid tibi dicetur? Quia recte credidisti in carnem Christi, modo fruere majestate et divinitate Christi. Necessarius fuit infirmus infirmo, necessarius erit fortis forti.

Notes

  1. 12. Matth. IV, 2
  2. 13. III Reg. XIX, 8
  3. 14. Exod. XXXIV, 28
  4. 15. Num. XXXII, 13
  5. 16. Gen. VI-VIII
  6. 17. Joan. I, 1
  7. 18. Matth. XXIII, 37
  8. 19. Luc. X, 30-34