TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Praesumptio Petri. Timor ex infirmitate humana, amor ex gratia divina. Hodiernum nobis diem festum fecit sanguis Apostolorum. Hoc reddiderunt servi, quod pro eis impensum est sanguine Domini. Beatus Petrus, sicut modo audivimus, sequi jubetur: et tamen praecedere meditabatur, quando dixit Domino, Animam meam pro te ponam 1Joan. XIII, 37 . Praesumptionem ferebat, timorem suum nesciebat. Praeire volebat, quem sequi debebat. Bonum cupiebat, sed ordinem non tenebat. Quam esset amara mors, amaro timore sensit, et peccatum amari timoris amaris lacrymis lavit. Timor interrogatus est ab ancilla, amor a Domino. Et quid respondit timor, nisi humanam trepidationem? Quid respondit amor, nisi divinam professionem? Amare enim Deum, donum Dei est. Quando de amore Dominus Petrum interrogabat, quod dederat exigebat.

Notes

  1. 1. Joan. XIII, 37