Contra iram et odium. Ne putetis autem quia nihil sit iracundia. Turbatus est, inquit propheta, prae ira oculus meus. Utique cui turbatur oculus, solem videre non potest: et si conatus fuerit videre, poena illi est, non voluptas. Quid est ira? Libido vindictae. Libet hominem vindicari; et nondum est Christus vindicatus, nondum sunt sancti martyres vindicati! Adhuc exspectat patientia Dei. ut convertantur inimici Christi, convertantur martyrum inimici: nos qui sumus, ut vindictam quaeramus? Si quaereret illam Deus de nobis, ubi remaneremus? Ille qui nihil nos laesit, non vult se vindicare de nobis: et nos quaerimus vindicari, qni pene quotidie Deum offendimus! Ergo dimittite: dimittite ex corde. Iratus es, noli peccare: Irascimini, et nolite peccare 16Psal. IV, 5 . Irascimini quasi homines, si vincimini; et nolite peccare, ut iram in corde teneatis (quia si tenetis, contra vos tenetis), ne in illud lumen intretis. Ergo dimittite. Quid est ira? Libido vindictae. Quid est odium? Ira inveterata. Ira inveterata si facta est, jam odium dicitur. Quod videtur confiteri ille, qui cum dixisset, Turbatus est prae ira oculus meus; addidit, Inveteravi in omnibus inimicis meis 17Psal. VI, 8 . Quod erat ira, cum esset nova, odium factum est; quia in vetustatem conversum est. Ira festuca est, odium trabes est. Aliquando reprehendimus irascentem, et odium tenemus in corde; et dicit nobis Christus, Festucam in oculo fratris tui vides, et trabem in oculo tuo non vides 18Matth. VII, 3 . Unde crevit festuca, ut trabem faceret? Quia non statim evulsa est. Quia passus es exire et intrare solem toties super iracundiam tuam, fecisti illam veterem; attraxisti malas suspiciones, et rigasti festucam, rigando nutristi, nutriendo trabem fecisti. Expavesce vel quando dicitur, Qui odit fratrem suum, homicida est 19I Joan. III, 15 . Gladium non eduxisti, non vulnus in carne fecisti, non corpus plaga aliqua trucidasti: cogitatio sola odii in corde tuo est, et teneris homicida; reus es ante oculos Dei. Ille vivit, et tu occidisti. Quantum ad te pertinet, occidisti quem odisti. Emenda te, corrige te. Si in domibus vestris scorpiones essent aut aspides, quantum laboraretis, ut domus vestras purgaretis, et securi habitare possetis? Irascimini, et inveterantur irae in cordibus vestris, fiunt tot odia, tot trabes, tot scorpii, tot serpentes; et domum Dei, cor vestrum, purgare non vultis? Ergo facite quod dictum est, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et securi dicite, Dimitte nobis debita nostra. Quia sine debitis in hac terra vivere non potestis. Sed alia sunt illa magna crimina, quae vobis bonum est in Baptismo dimitti, et a quibus semper alieni esse debetis: alia quotidiana peccata, sine quibus hic homo vivere non potest, propter quae necessaria est quotidiana oratio, cum suo pacto, cum suo placito: ut quomodo hilariter dicitur, Dimitte nobis debita nostra; sic veraciter dicatur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Deinde ista diximus de peccatis praeteritis, quid de caetero?