TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Amor justitiae castus unde probatur. Aliud est, timere poenam; aliud est, amare justitiam. Amor castus in te esse debet, quo amore desideres videre, non coelum et terram, non campos liquidos maris, non spectacula nugatoria, non fulgores nitoresque gemmarum: sed desidera videre Deum tuum, amare Deum tuum; quia dictum est: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 9I Joan. III, 2 . Ecce propter quam visionem fac bonum, ecce propter quam noli facere malum. Si enim amas videre Deum tuum, si in hac peregrinatione illo amore suspiras; ecce probat te Dominus Deus tuus, quasi dicat tibi: Ecce fac quod vis, imple cupiditates tuas, extende nequitiam, dilata luxuriam, quidquid libuerit, licitum puta; non hinc te punio, non te in gehennas mitto, faciam meam tantum tibi negabo. Si expavisti, amasti; si hoc quod dictum est, Faciem suam tibi negabit Deus tuus, contremuit cor tuum, in non videndo Deum tuum magnam poenam putasti; gratis amasti. Si ergo sermo meus invenit in cordibus vestris aliquam scintillam gratuiti amoris Dei, ipsam nutrite: ad hanc augendam vos advocate prece, humilitate, dolore poenitentiae, dilectione justitiae, operibus bonis, gemitibus sinceris, conversatione laudabili, amicitia fideli. Hanc scintillam boni amoris flate in vobis, nutrite in vobis: ipsa cum creverit, et flammam dignissimam et amplissimam fecerit, omnium cupiditatum carnalium fena consumit.

Notes

  1. 9. I Joan. III, 2