TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Comprehensio a duobus apparitoribus. Quid jam fremeret persecutoris impetus adversus cor semper paratum, accedente etiam Domini revelatione firmatum? Quando enim desereret patientem, quem non est passus praeoccupari nescientem? Jam ergo quod ad eum passioni exhibendum duo missi sunt, qui eum etiam secum in curriculum levaverunt in medioque posuerunt; et hoc divinae admonitionis fuit, ut gaudens recoleret ad ejus corpus se pertinere, qui inter iniquos deputatus est. Christus namque inter duos latrones ligno suspensus, ad exemplum patientiae praebebatur 2Marc. XV, 17, 28. Cyprianus autem inter duos apparitores, ad passionem curru portatus Christi vestigia sequebatur.

Notes

  1. 2. Marc. XV, 17, 28