TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Multi ex Donatistarum schismate conversi ad Ecclesiam. Et tamen de multis gaudemus. Multi eorum fructuose victi sunt, quia nec victi sunt. Error humanus victus est, homo salvatus est. Nam medicus non contendit cum aegroto; et si aegrotus facit cum medico, vincitur febris, et sanatur aegrotus. Nam hoc intendit medicus, vincere: hoc intendit et febris, vincere. Positus est quasi in medio aegrotus. Si vicerit medicus, salvus est aegrotus: si vicerit febris, morietur aegrotus. In contentione ergo nostra contendebat medicus pro salute, pro febre contendebat aegrotus. Qui animadverterunt medici consilium, vicerunt, febrem superaverunt. Habemus eos sanos et gaudentes nobiscum in Ecclesia. Blasphemabant nos antea, quia fratres nos non agnoscebant: febris enim mentem turbaverat. Nos tamen illos et detestantes nos, et saevientes in nos amamus, et saevientibus aegrotis serviebamus. Resistebamus, contendebamus, et quasi litigabamus; et tamen amabamus. Molesti enim sunt omnes qui talibus languentibus serviunt; sed ad salutem molesti sunt.