Piis promissa delectatio laudis Dei, quae non datur impiis. Quaere ergo quod promissum est filiis hominum, et audi quod sequitur: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Interim sperabunt, quamdiu in via sunt. Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Spe enim salvi facti sumus 7Id. VIII, 24 . Hoc non pertinet ad homines et jumenta, sperare sub tegmine alarum Dei. Et ecce spes lactat nos, nutrit nos, confirmat nos, et in ista laboriosa vita consolatur nos; in ipsa spe cantamus Alleluia. Ecce spes quantum gaudium habet. Res ipsa quid erit? Quid erit quaeris? Audi quod sequitur: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae 8Psal. XXXV, 7-9 . Hujus rei spes est. Sitimus, esurimus, opus est ut satiemur: sed in via fames, in patria satietas. Quando satiabimur? Satiabor cum manifestata fuerit gloria tua 9Psal. XVI, 15 . Modo autem gloria Dei nostri, gloria Christi nostri latet: et cum illo abscondita est et nostra. Sed cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria 10Coloss. III, 4 . Tunc erit Alleluia in re: modo autem in spe. Spes illam cantat, amor cantat modo, amor cantabit et tunc: sed modo cantat amor esuriens, tunc cantabit amor fruens. Quid est enim Alleluia, fratres mei? Dixi vobis, Laus Dei est. Ecce modo verbum auditis, et in audiendo delectamini, et in delectatione laudatis. Si rorem sic amatis, fontem ipsum quomodo amabitis? Quod est enim stomacho ructanti ructatio, hoc est cordi saginato laudatio. Si enim laudamus quod credimus, quomodo laudabimus cum viderimus? Ecce quod sibi Maria elegerat: sed significabat vitam illam, nondum tenebat.