TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Piscatores et idiotae in apostolos cur electi. Et ipsa Christi quanta dignatio? Petrus iste, qui sic loquitur, piscator fuit: et modo magnam laudem habet orator, si potuerit ab illo intelligi piscator. Propterea primis Christianis loquens apostolus Paulus ait: Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: sed infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam sint, ut ea quae sunt evacuarentur 8I Cor. I, 26-28 . Si enim eligeret Christus primitus oratorem, diceret orator: Eloquentiae meae merito electus sum. Si eligeret senatorem, diceret senator: Dignitatis meae merito electus sum. Postremo, si prius eligeret imperatorem, diceret imperator: Potestatis meae merito electus sum. Quiescant et differantur isti, paululum quiescant: non omittantur, non contemnantur; sed aliquantulum differantur, qui possunt gloriari de semetipsis in semetipsis. Da mihi, inquit, illum piscatorem, da mihi idiotam, da mihi imperitum, da mihi eum cum quo non dignatur loqui senator, nec quando emit piscem: ipsum, inquit, da; hunc si implevero, manifestum erit quod ego facio. Quanquam et senatorem et oratorem et imperatorem ego sum facturus: quandocumque facturus ego et senatorem, sed certius ego piscatorem. Potest senator gloriari de semetipso, potest orator, potest imperator: non potest nisi de Christo piscator. Veniat propter docendam humilitatem salubrem, prius veniat piscator; per ipsum melius adducitur imperator.

Notes

  1. 8. I Cor. I, 26-28