TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In eos qui felicitatem in hac vita esse censent, ac de altera vita dubitant. Sed quantum et quo usque auxit superbiam? Vidi impium exaltari super cedros Libani. Quo usque? quamdiu? Transivi, et ecce non erat: et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus 2Psal. XXXVI, 35, 36 . Bene: quaesisti, et non invenisti; quia transisti. Vis videre impium non esse? vis quaerere eum, et locum ejus non invenire? Transi. Quid dico, Transi? Noli expavescere: non dixi, Morere. Putasti enim me dixisse, Transi de hac vita: et ideo expavisti, quia non transisti. Quid est, non transisti? Non transisti erectione cordis, temporalis felicitatis illecebras; non transisti blandimenta carnis, non transisti suggestiones saeculi cor titillantes et immittentes timorem miseriarum humanarum. Ideo in hoc mundo putas esse felicitatem, in hoc mundo non putas esse calamitatem. Felicitas regni coelorum non tetigit cor tuum, non inde aspersa est aestibus tuis aura refrigerii. Quando tibi dicitur, Falsa est felicitas mundi; etsi non audeas ita dicere, video tamen in corde tuo, forte os torques, subsannas, irrides, et dicis tibi: O si hic mihi bene sit! postea quid futurum sit nescio. Et non est parum quia vel nescio dicis: ne forte etiam hoc dicas, Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est reversio in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis 3Sap. II, 1 . Vel nescio dic. Confessio ignorantiae, gradus est scientiae. Sic ergo te alloquar, tanquam mihi dicas, Nescio quid post mortem futurum sit: prorsus ignoro an beati futuri sint justi, et miseri peccatores; an utrique pariter non sint futuri. Illud tamen quamvis nescias, non audebis dicere post mortem beatos futuros peccatores, miseros justos. Non potes dicere, illos etsi suspicaris pariter non futuros, in meliori tamen statu futuros impios, et justos in malis post mortem futuros. Nec ignorantia tua tibi potest suggerere hoc. Ergo potes dicere: Utrum bene sit post mortem justis, et male post mortem impiis, an utrique pariter sine sensu futuri sint, nescio. O si hic mihi bene sit, cum vivo, cum sentio! Vides quia nondum transisti. Istas, inquam, istas cogitationes terrenas, pulvereas, fumeas, vaporeas, carnales, mortales nondum transisti. Ideo tibi videtur impius exaltari super cedros Libani: ideo quaeris locum ejus, et invenis, quia non transisti.

Notes

  1. 2. Psal. XXXVI, 35, 36
  2. 3. Sap. II, 1