TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Joannes non lumen, sed lucerna. Sic et Joannes amicus sponsi, Christus putabatur, lumen putabatur. Non erat ille lumen; sed ut testimonium perhiberet de lumine. Quod autem erat lumen? Erat lumen verum. Quid est verum? Quod illuminat omnem hominem. Si verum lumen quod illuminat omnem hominem; ergo et Joannem recte dicentem, recte confitentem, Nos autem de plenitudine ejus accepimus 18Joan. I, 8, 9, 16 . Vide si aliud dixit, quam, Tu illuminabis lucernam meam, Domine. Denique jam illuminatus, testimonium perhibebat. Propter caecos, lucerna diei testimonium perhibebat. Vide quia lucerna est: Vos, inquit, misistis ad Joannem, et voluistis exsultare ad horam in lumine ejus: ille erat lucerna ardens et lucens 19Id. V, 33, 35 . Ille lucerna, hoc est, res illuminata, accensa ut luceret. Quae accendi potest, potest et exstingui. Sed ut non exstinguatur, ventum superbiae non patiatur. Ergo, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, lumen se putantibus, et tenebrae erant; et eo quod tenebrae erant, et lumen se putabant, nec illuminari potuerunt. Illi autem qui tenebrae erant, et tenebras se esse confitebantur, parvuli erant, non magni; humiles erant, non superbi. Recte ergo dicebant, Tu illuminabis lucernam meam, Domine. Se agnoscebant, Dominum laudabant, a via salutari non recedebant. Laudantes Dominum invocabant, et ab inimicis suis salvi erant.

Notes

  1. 18. Joan. I, 8, 9, 16
  2. 19. Id. V, 33, 35