Ecclesia post resurrectionem non nisi bonos habitura significatur. Attendite jam, fratres, etiam illam Ecclesiam beatam, mysticam, magnam, quam significant centum quinquaginta tres pisces. Ista enim qualis sit, audivimus, et novimus, et videmus: illa autem qualis futura sit, in prophetia nobis est; sed adhuc nondum pervenit experimento. Sed tamen licet de futura gaudere, quamvis praesentem nondum videamus. Missa sunt tunc retia, nec in dexteram, nec in sinistram: captura enim erant et bonos et malos. Si enim diceretur, In dexteram; non ibi intelligerentur mali: si diceretur, In sinistram; non ibi intelligerentur boni. Quando autem bonos et malos habitura erant, passim missa sunt retia, et ceperunt, ut tractavimus, iniquos et justos. Nunc autem jam futura Ecclesia in illa Jerusalem sancta, ubi patebunt omnium corda mortalium, non est metuendum ne intret aliquis in illam Ecclesiam qui malus est. Non enim sub pelle mortalitatis teget astutiam cordis nequissimi. Jam enim venit Dominus: et ideo post resurrectionem jubet ut mittantur haec retia in dexteram, jam non moriturus. Et fit quod Apostolus ait, Quo usque veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis: et tunc laus erit unicuique a Deo: quando publicabuntur conscientiae, quae modo teguntur. Tunc ergo boni soli erunt ibi, pellentur mali. Ad dexteram enim missa sunt retia, iniquos habere non poterunt.