TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Donatistae locum Evangelii de arbore et ejus fructu ad ministrum Baptismi perperam transferunt. Praevidit multos inflaturos se de ministerio Baptismi, et dicturos, Ego baptizo; et, Qualis sum ego qui baptizo, talem facio quem baptizo. Unde hoc probas? Probo, inquit. Quibus testimoniis? Evangelicis, inquit. Audiamus nescio quem novum evangelistam contra antiquum Baptistam. Quibus ergo testimoniis evangelicis probas, quod qualis es, talem facis eum quem baptizas? Quoniam scriptum est, inquit, Arbor bona bonos fructus facit. Scriptum recito, Evangelium fero: Arbor bona bonos fructus facit, arbor mala malos fructus facit 12Id. VII, 17 . Agnosco Evangelium: sed tu te, quantum arbitror, non agnoscis. Et ut te patienter aliquantum feram, expone quod loqueris, non me intellexisse interim deputa. Dic mihi quo pertineant haec testimonia, quid adjuvent ad solvendam hujusmodi de Baptismate quaestionem. Arbor, inquit, bona, bonus baptizator est. Arbor, inquit, bona, sicut illi dicunt: arbor bona, inquit, bonus baptizator est; fructus ejus bonus, qui ab illo baptizatur: tunc enim erit fructus bonus, si ille fuerit arbor bona. Quid dicis de Christo et Joanne? Evigila, expergiscere, perstringit oculos tuos splendor perspicuae veritatis; vide quid praemissum est ante nos; lege Evangelium: Joannes baptizavit Christum. Dicturus es, Joannes arbor, fructus Christus? Creaturam vocabis arborem, et fructum Creatorem? Ideo voluit Dominus Christus a Joanne baptizari, non ut per baptismum iniquitate careret, sed ut iniquitati os clauderet. Ecce qui baptizat, inferior est; qui baptizatur, dicturus sum, melior? Hoc forte ad me multum est intelligi. Ad homines redi, ambos vide homines. Ananias Paulum baptizavit. Anania Paulus melior fuit. Nunquam fructus arbore melior fuit. Arbor enim profert fructum, non profertur a fructu.

Notes

  1. 12. Id. VII, 17