Christus mitis et humilis, quomodo nec sileat, nec mitescat. Deinde ille, cui praecedente Dominico cantavimus, Domine, quis similis tibi? Ne sileas, neque mitescas, Deus 4Psal. LXXXII, 2 ; qui tamen dicit, Venite ad me, et discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde 5Matth. XI, 28 et 29 : videamus quemadmodum utrumque exhibet, et in se ostendit sua eloquia consonare. Mitis est et humilis corde, quia sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum 6Isai. LIII, 7 . Ligno suspensus pertulit odiorum flammas injustas, sustinuit ministras pessimi cordis linguas: quibus linguis illi percusserunt immaculatum, crucifixerunt justum. De quorum linguis dictum erat: Filii hominum, dentes corum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta. Et quid fecit lingua? gladius acutus quid fecit? Occidit. Quid occidit? Occidit vitam mors, ut a vita occideretur mors. Quid ergo, quid fecit lingua eorum gladius acutus? Audi quid fecit: vide quid sequitur. Exaltare super coelos, Deus; et super omnem terram gloria tua 7Psal. LVI, 5-6 . Ecce quid fecit gladius acutus. Exaltatum super coelos novimus Dominum, non videndo, sed credendo: super omnem terram gloriam ejus, legendo, credendo, videndo. Vide ergo mitem et humilem corde, ut ad istam gloriam tropaeum mortificatae carnis adduceret. Vide illum mitem. Pendens dicebat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 8Luc. XXIII, 34 ; et, Discite a me quia mitis sum, et humilis corde. Discamus a te, quia mitis es et humilis corde. Ubi magis apparere vel potuit, vel debuit dignius, quam in ipsa cruce? Cum in ligno membra penderent, cum clavis confixae manus et pedes essent, cum adhuc illi saevirent linguis, cum se sanguine fuso non satiarent, cum aegrotantes medicum non agnoscerent: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Tanquam diceret, Ego veni aegros curare: quod me non agnoscunt, febris immanitas facit. Mitis ergo et humilis corde dicit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.
Sermones
Notes
- 4. Psal. LXXXII, 2
- 5. Matth. XI, 28 et 29
- 6. Isai. LIII, 7
- 7. Psal. LVI, 5-6
- 8. Luc. XXIII, 34