TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Via Christus humilis. Fornicari a Domino. Via Christus humilis: Christus veritas et vita, Christus excelsus et Deus. Si ambules in humili, pervenies ad excelsum. Si infirmus humilem non asperneris, in excelso fortissimus permanebis. Quae enim causa humilitatis Christi, nisi infirmitas tua? Valde enim et irremediabiliter te obsidebat infirmitas tua, et haec res fecit ut veniret ad te tantus medicus. Si enim vel sic aegrotares, ut tu posses ire ad medicum, poterat tolerabilis videri ipsa infirmitas. Sed quia tu ire non potuisti ad eum, ille venit ad te. Venit docens humilitatem, qua redeamus: quia superbia nos redire non sinebat ad vitam; et ipsa fecerat nos a vita recedere. Exaltatum enim humanum cor adversus Deum, et negligens in ipsa sanitate praecepta salutaria, decidit anima in infirmitatem: discat audire infirma quem contempsit fortis. Audiat ut surgat, quem sprevit ut caderet. Audiat tandem experimento edocta, quod praecepto noluit obtinere. Docuit enim eam miseria sua, quid mali sit a Domino fornicari. Recedere enim ab illo simplici et singulari bono, in istam multitudinem voluptatum, in amorem saeculi corruptionemque terrenam, fornicari est a Domino. Et quodam modo fornicantem allocutus est, ut rediret: saepissime per Prophetas increpat tanquam fornicariam, non tamen desperatam; quia in manu habet etiam mundationem fornicariae, qui increpat fornicariam.