TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus magister quid a se disci velit. Sarcina Christi levis. -- Tollite jugum meum super vos, et discite a me. Si vobis viluit humanum qualecumque magisterium, discite a me. Christus clamat magister, unicus Dei Filius, solus verax, verus, veritas clamat, Discite a me. Quid? Quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt 1Joan. I, 1-3? Numquid hoc ab eo discere poterimus, mundum fabricare, coelum luminibus implere, diei noctisque, vicissitudines ordinare, tempora et saecula jubere percurrere, seminibus vim tribuere, animalibus terram replere? Nihil horum nos jubet discere magister coelestis: illa facit ut Deus.

Notes

  1. 1. Joan. I, 1-3