TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Templum et sacrificium uni vero Deo debitum. Templum autem solus Deus verus habere debet, sacrificium soli Deo vero offerri debet. Ista ergo quae debentur rite et integre uni vero Deo, exhibebant miseri decepti multis falsis diis. Hinc humanam miseriam perversus error obsedit: hinc omnium prostratis mentibus diabolus incubabat. At ubi gratia Salvatoris et misericordia Dei tandem respexit indignos; impletum est quod prophetice praedictum est in Cantico canticorum: Exsurge, aquilo; et veni, auster; et perfla hortum meum, et fluent aromata 3Cant. IV, 16 . Tanquam dictum est, Exsurge, aquilo. Aquilonia enim pars mundi frigida est. Sub diabolo tanquam sub aquilone animae friguerunt, et charitatis calore perdito gelaverunt. Sed quid ei dicitur? Exsurge, aquilo. Sufficit quod incubuisti, sufficit quod possedisti, sufficit quod super prostratos recubuisti: Exsurge. Veni, auster, ventus de parte lucis atque fervoris: et perfla hortum meum, et fluent aromata. Ista paulo ante aromata legebantur.

Notes

  1. 3. Cant. IV, 16