Petitiones tres aeternam vitam, et tres hujus vitae necessitates respiciunt. Et erunt petitiones illae tres, Sanctificetur nomen tuum. Veniat regnum tuum, Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra: tres istae petitiones sunt propter vitam humanam. Semper enim sanctificatum in nobis debet esse nomen Dei, semper in regno ejus esse debemus, semper voluntatem ejus facere debemus. Hoc in aeternum erit. Panis quotidianus modo est necessarius. Jam ab hoc articulo caetera quae oramus, ad praesentis vitae necessitatem pertinent. Panis quotidianus in hac vita necessarius est; dimitti debita nostra in hac vita necessarium est. Nam cum ad illam veniemus, debita finimus. In hac terra tentatio est, in hac terra periculose navigatur, in hac terra per rimas fragilitatum subintrat aliquid, quod debeat sentinari. Cum autem facti fuerimus aequales Angelis Dei, absit ut dicamus, absit ut rogemus Deum, ut dimittat debita nostra, quae nulla erunt. Hic ergo panis quotidianus, hic ut debita dimittantur, hic ut non intremus in tentationem; quia in illa vita tentatio non intrat: hic ut liberemur a malo; quia in illa vita malum nullum, sed bonum sempiternum permanebit.