Oleum ementes et vendentes.--Ite ad vendentes, et emite vobis: quae non solebatis bene vivere, nisi quia vos homines laudabant, qui vobis oleum vendebant. Quid est, oleum vendebant? Laudes vendebant. Qui vendunt laudes, nisi adulatores? Quanto magis non acquiesceretis adulatoribus, et intus oleum portaretis, et propter bonam conscientiam omnia bona opera faceretis: tunc diceretis, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum 15Psal. CXL, 5 . Melius, inquit, emendet me justus, arguat me justus, colaphizet me justus, corrigat me justus, quam impinguet caput meum oleum peccatoris. Quid est oleum peccatoris, nisi blandimenta adulatoris?