Christum esse Messiam probatur contra Judaeos. Interrogati Judaei, sicut nunc ex Evangelio, cum recitaretur, audivimus, quomodo esset Dominus noster Jesus Christus filius David, quem Dominum suum dixerit ipse David, respondere non potuerunt. Hoc enim in Domino noverant, quod videbant. Apparebat enim eis filius hominis: occultus autem erat Filius Dei. Hinc est quod eum et superari posse crediderunt, et ligno suspensum irriserunt, dicentes: Si Filius Dei est, descendat de cruce, et credimus in eum 1Matth. XXVII, 40, 42 . Aliud videbant, aliud non cognoscebant. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 2I Cor. II, 8. Sciebant tamen Christum filium David. Nam etiam nunc ipsum sperant esse venturum. Latet eos quod venerit, sed volentes latet. Neque enim si pendentem non agnoverunt, et regnantem agnoscere non debuerunt. In cujus enim nomine vocantur et benedicuntur omnes gentes, nisi in ejus quem putant Christum non fuisse? Ipse enim filius David, utique ex semine David secundum carnem, filius est Abraham. Si autem dictum est ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes 3Gen. XXII, 17 , et vident jam in Christo nostro benedici omnes gentes; quid exspectant quod jam venit, et non timent quod venturum est? Lapidem enim se dixit ipse Dominus noster Jesus Christus, prophetico ad se asserendum utens testimonio. Lapidem autem talem, ut si quis in eum offenderit, conquassetur; super quem autem lapis ille venerit, conterat eum 4Luc. XX, 17, 18. Quando enim in eum offenditur, humilis jacet: jacendo humilis quassat offendentem, veniendo excelsus conterit superbientem. Jam ergo Judaei illa offensione quassati sunt: restat ut ejus praeclaro adventu etiam conterantur, nisi forte cum vivunt, agnoverint, ne moriantur. Patiens enim est Deus, et illos quotidie invitat ad fidem.