Martyrium sine charitate nihil prodest. Nam et apud haereticos, qui propter iniquitates et errores suos aliquid molestiarum perpessi fuerint, nomine martyrii se jactant, ut hoc pallio dealbati facilius furentur, quia lupi sunt. Si autem scire vultis in quo numero habendi sunt, pastorem bonum Paulum apostolum audite: quoniam non omnes qui corpora sua in passione etiam ignibus tradunt, aestimandi sunt sanginem fudisse pro ovibus, sed potius contra oves. Si linguis, inquit, hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Si sciero omnia sacramenta, et habuero omnem prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Magna ergo res est postremo fides montes transferens. Illa quidem magna sunt: sed si ego haec sine charitate habeam, inquit, non illa, sed ego nihil sum. Sed adhuc istos non tetigit, qui falso martyrii nomine in passionibus gloriantur. Audite ut eos tangat, imo potius ut transfodiat. Si distribuero, inquit, omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam. Jam ipsi sunt. Sed vide quid sequitur: Charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest 2I Cor. XIII, 1-3 . Ecce venitur ad passionem, ecce venitur et ad sanguinis fusionem, venitur et ad corporis incensionem: et tamen nihil prodest, quia charitas deest. Adde charitatem, prosunt omnia: detrahe charitatem, nihil prosunt caetera.