Locus Joannis quomodo conciliandus cum verbis Lucae. Sanctum Evangelium cum legeretur, audivimus quod modo vere debeat omnem intentam animam movere ad quaerendum, non ad deficiendum. Qui enim non movetur, nec mutatur. Sed est motus periculosus, de quo scriptum est, Ne des ad movendum pedes meos 1Psal. LXV, 9 . Motus autem alius est quaerentis, pulsantis, petentis. Quod ergo lectum est omnes audivimus: sed puto quia non omnes intelleximus. Commemorat quod mecum quaeratis, mecum petatis, pro quo accipiendo mecum pulsetis. Aderit enim, sicut speramus, gratia Domini, ut, cum volo vobis ministrare, et ego merear accipere. Quid est, obsecro vos, quod Dominum dixisse modo audivimus discipulis suis: Usque nunc nihil petiistis in nomine meo? Nonne illis discipulis loquitur, quos cum misisset, data potestate ad praedicandum Evangelium et magnalia facienda, reversi sunt gaudentes et dixerunt ei: Domine, ecce in nomine tuo et daemonia nobis subjecta sunt? Recognoscitis, recolitis, quod de Evangelio commemoravi, in omni loco et omni sententia veridico, nusquam falso, nusquam fallente. Quomodo ergo verum est, Usque modo nihil petiistis in nomine meo; et, Domine, ecce in nomine tuo et daemonia nobis subjecta sunt? Movet certe animum, ad cognoscendum quaestionis hujus secretum. Ergo petamus, quaeramus, pulsemus. Hoc in nobis fidelis pietas, non carnis inquietudo, sed animi subjectio; ut ille nobis aperiat, qui nos videt pulsantes.