TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

De Trinitate inseparabili difficultas. Et si consideremus loca, audeo dicere (quamvis timide id dicam, tamen audeo) quasi separabilem Trinitatem. Cum Jesus venit ad fluvium, ex alio loco in alium locum; columba de coelo descendit ad terram, de alio loco ad alium locum; vox ipsa Patris, nec de terra, nec de aqua sonuit, sed de coelo: tria haec quasi separantur locis, separantur officiis, separantur operibus. Dicat mihi aliquis: Ostende inseparabilem Trinitatem. Memento catholicum te loqui, catholicis loqui. Fides enim nostra, id est, fides vera, fides recta, fides catholica, non opinione praesumptionis, sed testimonio lectionis collecta, nec haeretica temeritate incerta, sed apostolica veritate fundata, hoc insinuat; hoc novimus, hoc credimus. Hoc etsi non videmus oculis, nec adhuc corde quamdiu fide mundamur; ipsa tamen fide rectissime, ac robustissime retinemus Patrem, Filium, Spiritum sanctum, inseparabilem esse Trinitatem, unum Deum, non tres deos. Ita tamen unum Deum, ut Filius non sit Pater, ut Pater non sit Filius, ut Spiritus sanctus nec Pater sit, nec Filius, sed Patris et Filii Spiritus. Hanc ineffabilem divinitatem apud se ipsam manentem, omnia innovantem, creantem, recreantem, mittentem, revocantem, judicantem, liberantem; hanc ergo Trinitatem ineffabilem simul novimus et inseparabilem.