Membra Christi non solum eos qui foris, sed quosdam etiam intus patiuntur inimicos. Corporis autem ejus sacramentum multi accipiunt: sed non omnes qui accipiunt sacramentum, habituri sunt apud eum etiam locum promissum membris ejus. Pene quidem sacramentum omnes corpus ejus dicunt, quia omnes in pascuis ejus simul pascunt: sed venturus est qui dividat, et alios ponat ad dexteram, alios ad sinistram. Et utraque pars dictura est, Domine, Domine, quando te vidimus, et ministravimus tibi? vel, Domine, quando te vidimus, et non ministravimus tibi? Pars utraque dictura est: uni tamen dicet, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; alteri, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus 5Matth. XXV, 31-41 .