Peccata, sacrificia pro peccatis. Si ergo similitudo erat carnis peccati, non caro peccati; quomodo, Ut de peccato damnaret peccatum in carne? Solet et similitudo capere nomen ejus rei cujus est similitudo. Homo dicitur verus: sed etiam si pictum in pariete ostendas, et quaeras quid sit, respondetur, Homo. Peccatum ergo appellata est caro habens similitudinem carnis peccati, ut esset sacrificium pro peccato. Dicit idem apostolus alio loco: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit 5II Cor. V, 21 . Eum qui non noverat peccatum: quem qui non noverat peccatum, nisi eum, qui dixit, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet? Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit: eum ipsum Christum nescientem peccatum, fecit pro nobis Deus peccatum. Quid est hoc, fratres? Si diceretur, Fecit in illum peccatum, aut, Fecit illum habere peccatum; intolerabile videretur: quomodo toleramus quod dictum est, Fecit eum peccatum, ut ipse Christus sit peccatum? Qui noverunt Scripturas Veteris Testamenti, recognoscunt quod dico. Non enim semel dictum est, sed aliquoties, creberrime peccata dicta sunt sacrificia pro peccatis. Offerebatur, verbi gratia, pro peccato hircus, aries, quodlibet: ipsa victima quae offerebatur pro peccato, peccatum nominabatur. Peccatum ergo dicebatur sacrificium pro peccato: ita ut alicubi dicat Lex, sacerdotes ponere debere manus suas super peccatum 6Levit. IV, 29, sec. LXX. Ergo, Eum qui non noverat peccatum, fecit pro nobis peccatum: id est, sacrificium pro peccato factus est. Peccatum oblatum est, et deletum est peccatum. Fusus est sanguis Redemptoris, et deleta est cautio debitoris. Ipse est sanguis qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum.