Proverbium Punicum cum Christi praecepto consentiens. Proverbium notum est Punicum, quod quidem Latine vobis dicam, quia Punice non omnes nostis. Punicum enim proverbium est antiquum: Nummum quaerit pestilentia; duos illi da, et ducat se. Numquid non hoc proverbium de Evangelio videtur natum? Nam quid aliud dixit Dominus, quam, Redimentes tempus, quando ait, Si quis vult judicio tecum contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium 3Matth. V, 40 ? Judicio vult tecum contendere, et tunicam tuam tollere, vult avocare te litibus a Deo tuo: non habebis quietum cor, non habebis tranquillum animum, everteris cogitationibus tuis, irritaris adversus ipsum adversarium tuum. Ecce tempus perdidisti. Quanto ergo melius est ut nummum amittas, et tempus redimas? Fratres mei, in causis vestris et in negotiis vestris, quando ad nos judicanda veniunt, si homini christiano dico ut pro tempore redimendo perdat aliquid suum; quanto majore cura et fiducia debeo dicere ut reddat alienum? Ambos enim christianos audio. Jam ille calumniosus, qui vult alteri facere causam, et tollere ab illo vel pro compositione, gaudet ad ista verba. Apostolus dixit, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Facio ergo calumniam christiano illi, velit nolit, dat mihi aliquid ut tempus redimat, quia episcopum audivit. Dic mihi, si illi dicturus sum, Perde aliquid, ut sis otiosus; tibi non sum dicturus, Calumniose, perdite fili diaboli, quare res alienas auferre moliris? Causam non habes, et calumnia plenus es. Si ergo illi dixero, Illi da aliquid, ut recedat a calumnia; tu ubi eris, qui habebis de calumnia pecuniam? Ille qui propter vitandam calumniam tempus a te redimit, hic tolerat dies malos: tu autem qui de calumniis pasceris, hic habebis dies malos, et post istos habiturus es in die judicii pejores. Sed hoc forte rides, quia pecuniam rapis. Ride, ride, et contemne: ego erogem, veniet qui exigat.