Signum Christi in fronte intus portantes securi sunt inter malos. Sed fortasse ille nondum fuit christianus. Nos audiamus, fratres, quibus credentibus Evangelium recitatur, a quibus qui illa dixit adoratur, cujus signum a nobis in fronte portatur, et in corde habetur. Interest enim plurimum ubi habeat homo signum Christi, utrum in fronte, an et in fronte et in corde. Audistis quid hodie Ezechiel sanctus propheta loquebatur, quemadmodum antequam mitteret Deus exterminatorem populi iniqui, misit primitus signatorem, et ait illi: Vade, et da signum in frontibus eorum qui gemunt et moerent de peccatis populi mei, quae fiunt in medio eorum. Non dixit, quae fiunt extra ipsos; sed, in medio eorum. Gemunt tamen et moerent: et ideo signati sunt in fronte; in fronte interioris hominis, non exterioris. Est enim frons in facie, est frons in conscientia. Denique aliquando quando interior frons pulsatur, exterior obrubescit: aut pudore obrubescit, aut timore pallescit. Est ergo frons hominis interioris. Ibi signati sunt illi, ne vastarentur: quia etsi peccata quae fiebant in medio eorum, non corrigebant; tamen dolebant, et ipso se dolore separabant; et separati Deo, oculis hominum mixti erant. Signantur occulte, non laeduntur aperte. Mittitur postea vastator, et dicitur ei: Vade, vasta, non parcas minoribus, majoribus, masculis, feminis: sed ad eos qui habent in fronte signum, non appropinques 3Ezech. IX, 4-6 . Quanta securitas vobis data est, fratres mei, qui estis in hoc populo gementes, et moerentes iniquitates quae fiunt in medio vestrum, et non facientes?