Zacchaeus imitandus. Sed jam si fecistis, et pecunias tales habetis, et inde saccellos implestis, inde thesaurizabatis: de malo est quod habetis, jam nolite malum addere, et facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Numquid Zacchaeus de bono habebat? Legite et videte. Major erat publicanorum, id est, cui vectigalia publica conferebantur: inde habebat divitias. Multos presserat, multis abstulerat, multa congesserat. Intravit domum ejus Christus, et venit salus super domum ejus: sic enim ait ipse Dominus, Hodie salus domui huic facta est. Sed ipsam salutem videte. Primo desiderabat Dominum videre, quia statura parvus erat: sed turba impediente ascendit in arborem sycomori, et vidit transeuntem. Ille autem aspexit eum, et ait: Zacchaee, descende; apud te oportet me manere. Tu pendes, sed non te suspendo, hoc est, non te differo. Volebas videre transeuntem, hodie me apud te invenies habitantem. Ingressus est ad eum Dominus: repletus ille gaudio ait, Dimidium rerum mearum do pauperibus. Ecce quomodo currit, qui currit facere amicos de mammona iniquitatis. Et ne reus aliunde teneretur: Si cui aliquid tuli, ait, quadruplum reddam 4Luc. XIX, 2, 9 . Inflixit sibi condemnationem, ne incurreret damnationem. Ergo qui habetis de malo, facite inde bonum. Qui non habetis de malo, nolite acquirere de malo. Esto bonus tu qui bonum facis de malo: et cum coeperis aliquid boni facere de malo, noli remanere tu malus. Nummi tui convertuntur in bonum, et tu remanes malus?