TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Generatio sempiterna Filii Dei explicari non potest. Nunquam hoc vidi, inquies tu, aliquem generantem, et semper cum illo quem generavit: sed praecessit ille qui generavit, et secutus est tempore ille qui generatus est. Bene dicis, Nunquam hoc vidi: quia hoc ad illud pertinet, quod oculus non vidit. Quaeris quomodo dicatur? Non potest dici: quia nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Credatur, et colatur. Cum creditur, colitur; cum colitur, crescitur; cum crescitur, capitur. Adhuc enim in ista carne; quamdiu peregrinamur a Domino, ad Angelos sanctos, qui haec vident, infantes sumus, lactandi fide, pascendi specie. Sic enim dicit Apostolus: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem 3I Cor. V, 6 et 7 . Venturi sumus ad speciem, quae nobis sic promittitur per Joannem in Epistola ejus: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Filii Dei sumus iam per gratiam, per fidem, per sacramentum, per sanguinem Christi, per redemptionem Salvatoris: Filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, ei similes erimus; quoniam videbimus eum sicuti est 4I Joan. III, 2 .

Notes

  1. 3. I Cor. V, 6 et 7
  2. 4. I Joan. III, 2