TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Locus Apostoli exponendus quam difficilis. Audivimus, concorditerque respondimus, et Deo nostro consona voce cantavimus: Beatus vir quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum 1Psal. XCIII, 12 . Silentium si praebeatis, audietis. Non invenit locum sapientia, ubi non est patientia. Nos loquimur, sed erudit Deus: nos loquimur, sed Deus docet. Non enim beatus dictus est quem docet homo, sed quem tu erudieris, Domine. Nos plantare possumus et rigare: sed Dei est incrementum dare 2I Cor. III, 7. Qui plantat et qui rigat, forinsecus operatur: qui dat incrementum, intrinsecus opitulatur. Quae nobis lectio de sancti Apostoli Epistola proposita sit ad loquendum, quam difficilis, quam latebrosa, quam (si non intelligatur aut male intelligatur) periculosa; puto, fratres, imo scio, quia nobiscum recitaretur, audistis; et fluctuastis, si advertistis; aut si aliqui et intellexistis, quam sit arduum sine dubitatione vidistis. Hanc itaque lectionem totumque ipsum molestum et obscurum, sed intelligentibus salubrem Epistolae Apostoli locum suscepimus, adjuvante misericordia Dei, exponere disserendo. Charitati vestrae debitores nos esse scio, exactores vos esse sentio. Quemadmodum nos, ut ista percipiatis, oramus: sic et vos orate, ut ea vobis explicare valeamus. Si enim oratio nostra concordet; et vos faciet Deus idoneos auditores, et nos debiti hujus fidelissimos redditores.

Notes

  1. 1. Psal. XCIII, 12
  2. 2. I Cor. III, 7