Idem tractatur argumentum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Quia bonum non est mors. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem. Mors non est lex, sed peccatum est mors. Jamdudum autem dixerat. Sine lege peccatum mortuum est. Ubi vos admonueram, quia mortuum est, dixit, absconditum latet, non apparet. Modo videte quam vere ita dictum sit: Peccatum, inquit, ut appareat peccatum. Non dixit, Ut sit; quia erat et quando non apparebat. Peccatum ut appareat peccatum. Quid est, ut appareat peccatum? Quia concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Non ait, Concupiscentiam non habebam; sed, concupiscentiam nesciebam Sic etiam hic non ait, Ut sit peccatum; sed, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Quam mortem? Ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Attende, supra modum peccator. Quare supra modum? Quia jam et praevaricatio. Ubi enim lex non est, nec praevaricatio 17Rom. IV, 15 .