Alleluia, piorum hic solatium, sola erit actio beatorum. Quoniam voluit Dominus, ut Charitatem vestram in Alleluia videremus, de Alleluia vobis verbum debemus. Non sim oneri, si commemoro quod nostis: quia et ipsum Alleluia quotidie dicimus, et quotidie delectamur. Nostis enim quia Alleluia, latine dicitur Laudate Deum: et in hoc verbo consonantes ore et consentientes corde, exhortamur nos invicem ad laudandum Deum. Eum tantum homo securus laudat, qui non habet unde displiceat. Et in hoc quidem tempore peregrinationis nostrae ad solatium viatici dicimus Alleluia; modo nobis Alleluia canticum est viatoris: tendimus autem per viam laboriosam ad quietam patriam, ubi retractis omnibus actionibus nostris, non remanebit nisi Alleluia.