Apostolus male intellectus. Officium pastoris, explanare difficiles locos Scripturae. Quid est hoc ergo quod dixi, Periculose auditur, si non intelligatur? Multi concupiscentiis carnalibus et damnabilibus victi, committunt quaeque facinora atque flagitia, et immunditiis tam pessimis volutantur, quae turpe est etiam dicere; et dicunt sibi ista verba Apostoli. Vide quid dixit Apostolus, Ut non ea quae vultis, illa faciatis. Nolo facere, cogor, compellor, vincor, facio quae nolo, sicut ait Apostolus 11Rom. VII, 19: Quia caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, ut non ea quae vultis, illa faciatis. Videtis quam periculose auditur, si non intelligitur. Videtis quemadmodum pertineat ad officium pastoris, opertos fontes aperire, et aquam puram, innoxiam, sitientibus ovibus ministrare.