Unde inexcusabiles sapientes saeculi. Unde ergo dissimiles? unde vituperati? unde recte accusati? Audi Apostoli verba, quae dicere coeperam: Revelatur, inquit, ira Dei de coelo super omnem impietatem, et eorum scilicet qui legem non acceperunt: super omnem impietatem et injustitiam hominum, qui veritatem in iniquitate detinent. Quam veritatem? Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Quo manifestante? Deus enim eis manifestavit. Quomodo manifestavit? Invisibilia enim ejus, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus et divinitas. Quare manifestavit? Ut sint inexcusabiles. Si manifestavit ut sint inexcusabiles, unde ergo culpabiles? Quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt.