TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Conclusio. Quid est ergo quod insipienter exsultasti, meus captivator, quia carnem mortalem habuit meus Liberator? Si habuit peccatum, vide: si aliquid tuum in eo invenisti, tene. Verbum caro factum est 7Joan. I, 14. Verbum creator est, caro creatura est. Quid ibi tuum, inimice? Et Verbum Deus est, et anima hominis creatura est, et caro hominis creatura est, et caro mortalis Dei creatura est. Peccatum quaere. Sed quid quaeras? Veritas loquitur: Veniet princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet. Non ergo non invenit carnem, sed nihil suum, id est, nullum peccatum. Decepisti innocentes, fecisti nocentes. Occidisti innocentem; peremisti quem non debebas, redde quod tenebas. Quid ergo ad horam exsultasti, quia invenisti in Christo carnem mortalem? Muscipula tua erat: unde laetatus es, inde captus es. Ubi te exsultasti aliquid invenisse, inde nunc doles quod possederas perdidisse. Ergo, fratres, qui credimus in Christum, maneamus in verbo ejus. Si enim manserimus in verbo ejus, vere discipuli ejus sumus. Non enim soli illi duodecim, sed omnes qui manemus in verbo ejus, vere discipuli ejus sumus. Et cognoscemus veritatem, et veritas liberabit nos: id est, Christus Filius Dei, qui dixit, Ego sum veritas 8Joan. XIV, 6 . Liberos nos faciet; hoc est, liberabit nos, non a barbaris, sed a diabolo; non a corporis captivitate, sed ab animae iniquitate. Solus est qui sic liberat. Nemo se liberum dicat, ne servus remaneat. Non remanebit in servitute anima nostra, quia quotidie dimittuntur debita nostra.

Notes

  1. 7. Joan. I, 14
  2. 8. Joan. XIV, 6