TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Manichaei Christum diabolo visum non negant. Angeli per verum corpus assumptum apparent. --Quando ergo diabolus tentare ausus est Dominum 15Matth. IV, 1-11, cum eum videret, quid videbat? Si corpus ejus videbat, habebat ergo Dominus corpus, quod nolunt perditi confiteri. Si autem corpus non habebat, ipsa divina substantia diaboli oculis subjacebat: quam non vident, nisi qui puro sunt corde, sicut ex Evangelio nobis ipsi commemorant. O importuna caecitas haereticorum! Cur Scripturas nostras, quod Deum diabolus viderit, mendaciter arguis; et negando corpus Christi, divinam ejus substantiam diaboli oculis publicare velle convinceris? An forte, sicut dicere solent, ita non habebat corpus humanum, ut se tamen quasi habere monstraret? Quis ergo verius et rectius sentit, insani, qui credit Deum locutum esse cum diabolo, an qui credit Deum non solum cum diabolo locutum, sed etiam diabolo esse mentitum? Quosdam enim angelos humanis oculis apparuisse, Scriptura commemorat: sed utique potestati eorum corpoream creaturam ita Dominus subdidit, ut illis eam pro voluntate coaptaret. Unde et illi, quamvis non nati ex femina, verum tamen corpus habuerunt, quod ex qualibet specie in quamlibet speciem pro sui ministerii atque officii ratione converterent; ex vera tamen in veram. Non enim et ipse Dominus cum aquam convertit in vinum, aut aquam falsam, aut vinum falsum fuisse possumus dicere.

Notes

  1. 15. Matth. IV, 1-11