Sponsae verba prave usurpata a Donatistis. Haec verba quae commemoravimus de sanctis Canticis canticorum, de sponsi et sponsae epithalamio quodam: spirituales enim nuptiae sunt, in quibus nobis magna castitate vivendum est; quia Ecclesiae concessit Christus in spiritu, quod mater ejus habuit in corpore, ut et mater et virgo sit: haec ergo verba Donatistae accipiunt ad sensum suum perversum multo aliter. Et quemadmodum non tacebo, et quid eis respondeatis, adjuvante Domino, quantum potero, breviter admonebo. Cum eos urgere coeperimus luce unitatis Ecclesiae diffusae toto orbe terrarum, et poposcerimus ut ostendant ipsi de Scripturis aliquod testimonium, ubi Deus praedixit in Africa futuram Ecclesiam, quasi perditis caeteris gentibus; hoc solent testimonium in ore habere, et dicere: Africa in meridie est; interrogans ergo, inquiunt, Ecclesia Dominum ubi pascat, ubi cubet; respondet ille, In meridie: ut quasi vox interrogantis sit, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascas, ubi cubes; et vox quasi respondentis, In meridie, hoc est, in Africa. Si ergo quae interrogat, Ecclesia est, et Dominus ubi pascit respondet, in Africa, quia in Africa erat Ecclesia: quae interrogat, non erat in Africa. Annuntia, inquit, mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascas, ubi cubes; et respondet ille cuidam Ecclesiae praeter Africam, In meridie, in Africa cubo, in Africa pasco, quasi in te non pasco. Porro si quae interrogat, Ecclesia est, quod nullus ambigit, quod nec ipsi contradicunt; et audiunt nescio quid de Africa: haec ergo quae interrogat praeter Africam est; et quia Ecclesia est, est praeter Africam Ecclesia.