Concupiscentiae malum ante Legem ignotum. Sed quid ait Apostolus? Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Ibam enim post concupiscentiam meam, et qua trahebat currebam, ejusque illecebras blandas, et ex carnali suavitate jucundas magnam felicitatem arbitrabar. Laudatur enim peccator, ait Lex, in desideriis animae suae; et qui iniqua gerit, benedicitur 3Psal. IX, 3 . Invenis hominem concupiscentias suas carnales sectantem, totumque se illis servum donantem, aucupari undique voluptates, fornicari, inebriari; non dico amplius; fornicari, inquam, inebriari. Haec dixi quae licite committuntur, sed non Dei legibus. Quis enim aliquando ad judicem ductus est, quia meretricis lupanar intravit? Quis aliquando in publicis tribunalibus accusatus est, quia per suas lyristrias lascivus immundusque defluxit? Quis aliquando habens uxorem, quia ancillam suam vitiavit, crimen invenit? Sed in foro, non in coelo; in lege mundi, non in lege Creatoris mundi. Luxuriosus autem, immundus atque lascivus felix dicitur abundare voluptatibus, frui deliciis. Jamvero si se etiam vino ingurgitet, si bibat mensuras sine mensura; parum est quia non invenit crimen, etiam viri fortis accipit nomen: tanto nequior, quanto sub poculo invictior. Cum laudantur ista, et dicitur, Felix est, magnus est, bene est illi; et non solum hoc non putatur esse peccatum, sed etiam putatur vel Dei donum, vel certe suave, blandum et licitum bonum: procedit lex Dei, et dicit, Non concupisces. Ille homo qui putabat magnum bonum esse, magnamque felicitatem existimabat, ea quae posset, suae concupiscentiae non negare, sequi qua trahit; audit, Non concupisces; et cognoscit esse peccatum. Deus dixit, homo audivit, Deo credidit, peccatum suum vidit; quod bonum putabat, malum esse cognovit: voluit frenare concupiscentiam, non ire post eam, strinxit se, conatus est, victus est. Qui fuit antea nescius malorum suorum, factus est doctus, et pejus est victus: coepit esse non solum peccator, sed etiam praevaricator. Peccator enim et antea erat: sed antequam Legem audiret, peccatorem se esse nesciebat. Legem audivit, peccatum vidit; conatus est vincere, superatus atque prostratus est; factus est et Legis praevaricator, qui fuit antea nescius peccator. Hoc dicit Apostolus: Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per Legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces.