TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In martyribus Christus sibi ipse perhibet testimonium. Martyres nonne testes sunt Christi, et testimonium perhibent veritati? Sed si diligentius cogitemus, quando illi martyres perhibent testimonium, ipse sibi perhibet testimonium. Ipse enim habitat in martyribus, ut perhibeant testimonium veritati. Audi unum ex martyribus, ipsum apostolum Paulum: Numquid experimentum vultis accipere ejus qui in me loquitur Christus 4II Cor. XIII, 3 ? Dum perhibet ergo testimonium Joannes, Christus sibi perhibet testimonium, qui habitat in Joanne. Perhibeat testimonium Petrus, perhibeat Paulus, perhibeant caeteri Apostoli, perhibeat Stephanus; ipse sibi perhibet testimonium, qui habitat in omnibus. Ipse enim sine illis Deus est; illi sine illo quid sunt?

Notes

  1. 4. II Cor. XIII, 3