Potestas data ut efficiamur filii Dei. Erige cor, genus humanum, respira in aura vitae et securissimae libertatis. Quid audis? quid tibi promittitur? Dedit eis potestatem. Quam potestatem? An forte unde inflantur homines, judicandi de capitibus humanis, ferendi sententias de innocentibus et nocentibus? Potestatem, inquit, dedit eis filios Dei fieri. Jam enim erant non filii, et fiebant filii; quia ille per quem fiunt filii Dei, jam erat Filius Dei, et factus est filius hominis. Jam ergo et illi erant filii hominum, et facti sunt filii Dei. Descendit ad id quod non erat, quia aliud erat. Levavit te ad id quod non eras, quia alius eras. Erige ergo spem. Magnum est quod tibi promissum est, sed a magno promissum est. Multum et incredibile videtur, et quasi non posse aestimatur filios hominum fieri filios Dei. Sed plus pro illis factum est, quia Filius Dei factus est filius hominis. Erige ergo spem, o homo, pelle a corde infidelitatem. Incredibilius jam pro te factum est, quam quod tibi promissum est. Miraris si homo habeat vitam aeternam? miraris si homo perveniat ad vitam aeternam? mirare potius quod Deus pro te pervenit ad mortem. Quid dubitas de promisso, tanto pignore accepto? Vide ergo quomodo te confirmat, quomodo promissionem Dei roborat: Quotquot, inquit, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Qua generatione? Non illa usitata, non veteri, non transitoria vel carnali. Non ex carne, inquit, non ex sanguine, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Miraris, non credis? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 8Joan. I, 1, 2, etc. . Ecce unde factum est sacrificium vespertinum. Inhaereamus illi: nobiscum offeratur, qui pro nobis oblatus est. Sic enim vespertino sacrificio vita vetus interficitur, et diluculo nova oritur.