Titulus super crucem. Quod titulus est positus super ejus crucem, in quo scriptum erat, Rex Judaeorum 8Joan. XIX, 19 , illud ostendit, quia nec occidendo efficere potuerunt, ut eum regem non haberent, qui eis manifestissime eminentissima potestate secundum sua opera redditurus est. Unde in Psalmo canitur: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus.