TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Misericordiae opera in pauperes. Alterum misericordiae genus in ignoscendo. Praecipue sane pauperum mementote, ut quod vobis parcius vivendo subtrahitis, in coelesti thesauro reponatis. Accipiat esuriens Christus, quod jejunans minus accipit christianus. Castigatio volentis, fiat sustentatio non habentis. Voluntaria copiosi inopia, fiat necessaria inopis copia. Sit etiam in animo placabili et humili misericors ignoscendi facilitas. Petat veniam, qui fecit injuriam: det veniam, qui accepit injuriam: ut non possideamur a satana, cujus triumphus est dissensio Christianorum. Et haec enim magni lucri eleemosyna est, debitum relaxare conservo, ut tibi relaxetur a Domino. Utrumque opus bonum coelestis magister discipulis commendavit dicens: Remittite, et remittetur vobis; date, et dabitur vobis 31Luc. VI, 37 et 38 . Mementote servi illius, cui omne debitum dominus ejus quod donaverat, replicavit, quia conservo ipse debenti sibi centum denarios misericordiam non rependit, quam de talentorum decem millibus quae debebat accepit 32Matth. XVIII, 26-35. In hoc genere operis boni excusatio nulla est, ubi sola voluntas tota facultas est. Potest quisque dicere: Ne stomachus doleat, jejunare non possum. Potest etiam dicere: Volo dare pauperi; sed unde, non habeo: aut tantum habeo, ut timeam egere, si dedero. Quanquam et in his operibus excusationes plerumque sibi homines falsas faciunt, quia veras non inveniunt. Verumtamen quis est qui dicat: Ideo non ignovi veniam petenti, quia me valetudo impedivit, aut quia manus qua porrigerem non fuit? Dimitte, ut dimittatur tibi. Carnis hic opus nullum est, nullum vel carnis suae membrum in adjutorium animae assumitur, ut hoc impleatur quod rogatur. Voluntate agitur, voluntate perficitur. Fac securus, da securus, nihil in corpore dolebis, nihil in domo minus habebis. Jam vero, fratres, videte quid mali sit, ut poenitenti fratri non ignoscat, cui praeceptum est ut inimicum adhuc diligat. Quae cum ita sint, cum scriptum sit, Sol non occidat super iracundiam vestram 33Ephes. IV, 26 ; considerate, charissimi, utrum christianus dicendus sit, qui saltem his diebus inimicitias non vult finire, quas nunquam debuit exercere.

Notes

  1. 31. Luc. VI, 37 et 38
  2. 32. Matth. XVIII, 26-35
  3. 33. Ephes. IV, 26