Incontinentes corripiuntur et excommunicantur. Meretrix est quaecumque concubina praeter uxorem. Ideo vobis dico, fratres mei, filii mei, qui habetis uxores, ut nihil aliud noveritis; et qui non habetis, et ducere vultis, integros vos ad eas servate, sicut integras vultis eas invenire. Vos qui continentiam Deo vovistis, nolite retro respicere. Ecce dico vobis, ecce clamo vobis, ego me absolvo: erogatorem me Deus posuit, non exactorem. Et tamen ubi possumus, ubi datur locus, ubi conceditur, ubi scimus, corripimus, objurgamus, anathematizamus, excommunicamus: et tamen non corrigimus. Quare? Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 3I Cor. III, 7 . Modo quia loquor, quia moneo, quid opus est, nisi exaudiat me Deus pro vobis, et agat aliquid in vobis, hoc est, in cordibus vestris? Breviter dico, et vobis commendo, et fideles terreo, et vos aedifico. Membra Christi estis: nolite me, sed Apostolum audire: Tollens, inquit, membra Christi, faciam membra meretricis 4Id. VI, 15 ? Sed dicit nescio quis: Meretrix non est quam habeo, concubina mea est. O sancte episcope, meretricem fecisti concubinam meam! Numquid ego dixi? Apostolus clamat, et ego incurri calumniam. Ego te volo esse sanum: in me quare furis sicut insanus? Habes uxorem, qui hoc dicis? Habeo, inquis. Bene: velis nolis, illa quae praeter uxorem tecum dormit, jam dixi, meretrix est. Ecce vade, et dic ei quia injuriam tibi fecit episcopus. Habes uxorem tuam legitimam, et alia tecum dormit: quaecumque est illa, jam dixi, meretrix est. Sed servat tibi uxor tua fidem, nec novit alium nisi te solum, et non disponit se nosse alterum. Cum sit ergo illa casta, tu quare fornicaris? Si illa te unum, tu quare duas? Sed dicis: Ancilla mea concubina mea est, numquid ad uxorem alienam vado? numquid ad meretricem publicam vado? An non licet mihi in domo mea facere quod volo? Dico tibi, non licet. In gehennam vadunt, qui hoc faciunt, in sempiterno igne ardebunt.