Christi caro sola non caro peccati. Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati: non in carne peccati. In carne quidem, sed non in carne peccati. Caetera ergo omnium hominum caro, caro peccati: sola illius, non caro peccati; quia non eum mater concupiscentia, sed gratia concepit: tamen habens similitudinem carnis peccati; unde et nutriri, et esurire, et sitire, et dormire, et fatigari, et mori potuit. In similitudinem carnis peccati misit Deus Filium suum.