TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sanitas est nihil sentire, scilicet molestum et onerosum. Quid ergo sanitas haec ipsa, quam recte martyres contempserunt, quia in ipsa carne aliam speraverunt? Tamen quia illam nondum experti sumus, ex ista quam novimus, illam utcumque conjiciamus. Quid est sanitas? Si dicas mihi, Quid est videre? quantum ad corpus attinet, respondebo tibi fortasse, formas coloresque sentire. Si dicas mihi, Quid est audire? respondebo, sonos sentire. Si dicas, Quid est olfacere? respondebo, odores sentire. Quid est tangere? Dura vel mollia, calida vel frigida, aspera et lenia, gravia vel levia sentire. Quid est sanitas? Nihil sentire. Sed et haec ipsa in nobis modo aliorum comparatione vilescunt. Acute vides: acutius te forsitan aquila. Acute audis: sunt bestiolae quae audiunt acutius. Acute olfacis: canem sagacem non vincis. Acute sapores gustando dijudicas: sunt animalia quae inexpertas herbas discernunt, et quod est noxium non attingunt. Nam tu quamlibet acute discernas cibum, imprudens irruis in venenum. Acute sentis tangendo: quam multae aves aestatem futuram praesentiunt, et loca demutant; hiemem imminere praesentiunt, ad loca calidiora demigrant? quod tu cum venerit sentis, antequam veniat illae praesentiunt. Et hoc ipsum quod in sanitate laudavi, nihil sentit lapis, nihil arbor, nihil cadaver.