Praeceptum de cavenda omni avaritia. Qui Deum timetis, non dubito quin verbum ejus cum timore audiatis, et cum hilaritate faciatis; ut quod promisit, modo speretis, post accipiatis. Dominum modo audivimus praecipientem nobis, Christum Jesum filium Dei. Praecepit nobis Veritas, quae nec fallit, nec fallitur: audiamus, timeamus, caveamus. Quid ergo praecepit? Dico, inquit, vobis, abstinete ab omni avaritia. Quid est, ab omni avaritia? Quid est, ab omni? Quare addidit, ab omni? Posset enim sic dicere, Cavete ab avaritia. Pertinuit ad eum, ut adderet, ab omni; et diceret, Cavete ab omni avaritia.